- MANNIA
- MANNIAinsul Angliae, vide Monoeda. Adde hîc, quod Insula haec, alias Mona, mediô mari inter Angliam et Hiberniam sita, eô tempore, quô Normanni Britanniam infestârunt, tituiô Regni ornata fuit, sub potestate tamen Anglorum. Complectebatur autem illud Regnum varias Insulas, maxime Hebrides: unde Manniae Rex, Rex Insularum appellatus est. Memorabiles omnino leges sunt, quae in parvis his Insulis obtinebant, inprimis compendiosae, adlites finiendas: Inter quas haecexempligratiâ Furtum gallinae maius est furtô equi et tauri; cuius ratio reddi potest ex illis, quae Iustinus l. 2. c. 2. de Scythis tradit: et quia gallina facilius occultari potest, quam bos vel taurus, etc. omnesque controversiae verbô finebantur, absque scripto vel advocatia. Scd in gravissimis casibus XII. eligebantur, dicti Claves Insulae, quorum arbitriô atque sententiâ partes stare cogebantur. Et certe hodieque apud Insulanos hosce obtinet stipulatio, quae stipulae traditione peragitur, maiori certiorique fidei signô, quam si magni pretii res traderetur. Multa itaque praeclara huius Regni cives retinuerunt instituta, ac longius remoti fuerunt a vitiis coeterorum Britannorum; duravitque Regnum, usque ad tempora Alexandri III. Scotorum Regis, qui Insulâ potitus est, A. C. 1266. sed mox ipsa Mannia emptione pervenit ad Anglos, Hebrides autem in potestate Scotorum manserunt. G. Hornius Orb. Imper. p. 203.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.